Capitulaires avec le mot lorica.

Voir le sujet précédent Voir le sujet suivant Aller en bas

Capitulaires avec le mot lorica.

Message  philippe-r le Ven 27 Fév - 11:12

Capitulaire Aquisgranence 801/813,

Chapitre 9

De hoste pergendi, ut comiti in suo comitatu per bannum unumquemque hominem per sexeginta solidos in hostem pergere bannire studeat, ut ad placitum denuntiatum ad illum locum ubi iubetur veniant. Et ipse comis praevideat quomodo sint parati, id est lanceam, scutum et arcum cum duas cordas, sagittas duodecim. De his uterque habeant. Et episcopi, comites, abbates hos homines habeant qui hoc bene praevideant et ad diem denuntiati placiti veniant et ibi ostendant quomodo sint parati. Habeant loricas vel galeas et temporalem hostem, id est aestivo tempore.

Capitulaire francica,

Chapitre 6

De pace in hoste vel infra patriam. Constituimus, ut si in hoste aut infra regnum nostrum litigatio aut scandalum inter quascumque personas, videlicet majores et minores, ortum fuerit, quod frequenter insidiante diabolo contingere solet, ut ibi fidèles sanctae Dei ecclesiae et nostri ob resistendam impietatis malitiam armati veniant, id est qui potest habere cum lorica et scuto, ancipite atque fuste. Et si aliquis quaelibet personna adversus eum quamlibet querelam habere voluerit, liceat ei secundum legis ordinem cum sacramento quod posuimus manu propria singula se idoneum facere, ut propter quolibet negotium aut odium ibi non advenisset nisi ob concordiam et parcem ferendam et ipsam litigationem mitigandam. Et si quislibet renuerit venire et semetipsum idoneum facere nequiverit, cum supradicto iam sacramento bannum nostrum componat et ad partem nostram persolvat.

philippe-r

Messages : 513
Date d'inscription : 04/08/2012

Revenir en haut Aller en bas

Voir le sujet précédent Voir le sujet suivant Revenir en haut

- Sujets similaires

 
Permission de ce forum:
Vous ne pouvez pas répondre aux sujets dans ce forum